- CONCHARIS
- CONCHARISRex veteris Aegypti inferioris Regum XXV. et ultimus successit Ramesse Vaphri, dum Israelitae in Aegypto multiplicarentur valdo, apud Thebanos vero Aegyptios regnaret Thyosi Mares. Praefuit annos 5. thronô deturbatus a Pastoribus, qui, irruptione in regnum eiusfactâ, gentem longâ pace imbellem ἀμχητὶ oppreslerunt, atque novam ibi Pastorum Regum seu Hycsos dictorum Dynastiam excitârunt sub Salate primo suo Rege, quem vide: ut et voce Pastores.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.